Tallaridi Salvatore redentorista

P. Salvatore Tallaridi (1812-1879) – Italia.

P. Salvatore Tallaridi (1812-1879)

Nacque in S. Vito sullo Jonio, provincia di Catanzaro il dì 23 maggio 1812.

Entrato in Congregazione, professò l’8 settembre 1829, e si ordinò Sacerdote il 13 giugno 1835.
[Fu missionario in Calabria, compagno del Venerabile Di Netta a Tropea, dove fu Rettore dal 1845 al 1847].
Morì il 29 ottobre dell’anno 1879 all’età di anni 67, munito con tutti i conforti religiosi.

Il giorno dei Morti del 1837, anno del colera, fu a predicare a Caposele.

Profilo in lingua latina fatto dal Dott. Santorelli

Ecco come il Dottor Santorelli ne parla (Iscrizioni Sepulcrali pag. 176):

«…Un Cenobita – In alto monta, e in mezzo alle gramaglie – Di bianco lin coverto, in fronte calvo – E venerando in viso impietosisce – Il cor vieppiù sin che dagli occhi sgorga – Di lagrime un torrente – Ei tace e scende – A raccorre del duolo e dell’amore – I cari pegni …»

Salvatori Tallaridi
Domo Catanzaro Liguoriani ordinis Sodali
Qui in Sodalitatis Alumnis Politiorib. Litteris
Instituendis
Affectibus In Sacra Concione Permovendis
Floruit
Palatium In Urbe Angri Suo Maxime Aere Emptum
In Sacram Aedem Et Coenobium Convertit
Vixit An. LXVII Obiit IV Kal. Nov. MDCCCLXXIX.

 Latina scribens carmina elegantiam nitore et perspicuitate auxit.

Odae, quibus plus operae tribuit, non longo intervallo ad Horatii excellentiam accedere sunt visae. Cumque pari studio italicas coluisset musas, cuivis aetatis suae par vel paulo minor fuit, qui in eo studio elaboravit.

De quarumque re scriberet adeo erat felix, ut sententiae ac verba, quibus illae explicantur sponte sua et incredibili celeritate acumen styli subirent.

Hinc politiores in Capitis Silari coenobio docuit litteras, et amorem ipsas excolendi inspiravit discipulis, ita tamen ut eorum studia ad futuros pro Ecclesia labores inflexerit.

Pari enituit facultate dicendi. Tantum illi erat in sacris concionibus  eloquentiae flumen, vocis suavitas, ars in gestu, in forma dignitas, ut his solis, omnes teneret coetus.

At verborum luminibus, orationis nervis, insolitis rerum a se excogitatis sententiis non ad vanam quandam, sive doctrinae, sive eloquentiae captandam opinionem laboravit, sed illud propositum habuit ut auditores redderet meliores.

Idcirco religioso ab omnibus audiebatur silentio, nihil magis timentibus, quam ne cito faceret dicendi finem. Speciatim ingentes excitavit animorum motus.

Numquam vero eius concionandi vis magis eluxit, quam in sermone in parochiali Capitis Silari ecclesia habito, an. 1837 pro nuper ex cholera demortuis.

Huic disertissimae orationi ego ipse interfui, et commotus sum maxime.

Nullo praeposito exordio, flebili voce, dum ecclesia nigris peristromatis erat convestita, et emortualia signa edebant campanariae turres, eorum imagines et lamentationes tam vivide pinxit, ut mulieres imaginatione permotae purgatorium reapse sub pedibus aperiri suosque defunctos se coram putarent advenisse, imo etiam ipsos adloqui coeptarent.

Et ecce inaures, torques, armillos sibi discerpunt, et omnem, quam poterant, pecuniam inter gaudii lacrimas pro suorum expiatione certatim conferunt.

Quibus conlatis, numquam par pro mortuis elemosyna, seniorum memoria, est cumulata.

Commemorationem nominis nostri non cum vita dimittit catholica Ecclesia, at dum pacem adprecatur revicturis, pientissimo amoris vinculo communionem inter vivos et mortuos instituit; dumque alteram vitam attentius meditandam praebet, defunctis et nobis opitulatur, et efficit ut etiam in terris non omnis moriatur homo.

(Dott. Nicola Santorelli)

 Gli ultimi 4 anni restò cionco, e fu assistito da Fratello Carmine Pepe e dal domestico Luigi Grillo, ai quali lasciò una pensione annua.
Nel 1856 era rettore del Collegio di Napoli.
P: Tallaridi con i Padri Lanzetta ed Errico compose gl’Inni dell’Uffizio di S. Alfonso. (P. Cianciulli Domenico).

__________________________

Profilo tratto da Biografie manoscritte
del P. S. Schiavone –
vol.2 Pagani, Archivio Provinciale Redentorista.
__________________________

P. Salvatore Tallaridi, redentorista calabrese, nativo di S. Vito sullo Jonio (CZ), fu fervente missionario accanto al venerabile P. Vito Michele Di Netta a Tropea.
P. Salvatore Tallaridi, redentorista calabrese, nativo di S. Vito sullo Jonio (CZ), fu fervente missionario accanto al venerabile P. Vito Michele Di Netta a Tropea.

_____________

Vai alla pagina delle Biografie di Redentoristi